Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam,
  2. nunc tener ac pluma levior blandosque susurros
  3. in morem recinens suave inmorientis oloris,
  4. capta quibus volucrem virguncula ferret amorem,
  5. nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis
  6. firmarat cuneis, per tectum dives amator
  7. imbricibus ruptis undantis desuper auri
  8. infundens pluviam gremio excipientis amicae,
  9. armigero modo sordidulam curante rapinam
  10. conpressu inmundo miserum adficiens catamitum,
  11. pelice iam puero magis indignante sorore,
  12. haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto
  13. hospite regnante crudus stupor aurea finxit,
  14. quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus
  15. multiplices variosque dolos texebat, ut illum,
  16. v.1.p.356
  17. vertere cum vellet pellem faciemque, putarent
  18. esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum,
  19. et nummos fieri et gremium penetrare puellae,
  20. nam quid rusticitas non crederet indomitorum
  21. stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos