Contra Orationem Symmachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1-2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949-1953 (printing).

  1. scripserunt statuis, vel Neptunum vocitantes
  2. oceanum, vel Cyaneas cava flumina Nymphas,
  3. vel silvas Dryadas, vel devia rura Napaeas.
  4. ipse ignis, nostrum factus qui servit ad usum,
  5. Vulcanus perhibetur et in virtute superna
  6. fingitur ac delubra, deus et nomine et ore
  7. adsimilatus, habet, necnon regnare caminis
  8. fertur et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae
  9. est qui conspicuis superos quaesivit in astris,
  10. ausus habere deum solem; cui tramite certo
  11. condicio inposita est vigilem tolerare laborem
  12. visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo
  13. praecipitem teretique globo per inane volantem
  14. et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem,
  15. area maior enim quam qui percurrit in illa,
  16. et longe campi spatium diffusius in quo
  17. emicat ac volucri fervens rota volvitur axe.
  18. quamvis nonnullis placeat terram breviorem
  19. dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille
  20. circulus, et flammas inmensi sideris ultra