Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. ex minimis sed grande suum voluit Pater ipse
  2. coniectare homines, quibus ardua visere non est.
  3. parvorum speculo non intellecta notamus,
  4. et datur occultum per proxima quaerere verum.
  5. nemo duos soles nisi sub glaucomate vidit
  6. aut, si fusca polum sntfudit palla serenum,
  7. oppositus quotiens radiorum spicula nimbus
  8. igne repercusso mentitos spargit in orbes.
  9. sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer,
  10. est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso,
  11. libera ne tenerum penetret meditatio caelum
  12. neve Deum rapidis conprendat sensibus unum;
  13. spargitur in bifidas male sana intentio luces,
  14. et duplices geminis auctoribus extruit aras.
  15. si duo sunt, igitur cur non sint multa Deorum
  16. milia cur numero Deitas contenta gemello est?
  17. an non in populos dispersa examina Divum
  18. fundere erat melius mundumque inplere capacem
  19. semideis passim nullo discrimine monstris,
  20. quis fera barbaries perituros mactat honores?