Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. ‘nil refert auctor fuerit factorque malorum,
  2. anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti,
  3. cum possit prohibere, sinat; qui si velit omnes
  4. innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas
  5. degeneret, facto nec se manus inquinet ullo.
  6. condidit ergo malum Dominus quod spectat ab alto
  7. et patitur fierique probat, tamquam ipse crearit;
  8. ipse creavit enim quod, cum discludere possit,
  9. p.250
  10. non abolet longoque sinit grassarier usu.’
  11. damna aures, Pater alme, meas, et claude meatus
  12. obbrutescentis capitis, ne pervia tales
  13. concipiat flexura sonos; est perdere tanti
  14. extinctum vitae officium de parte cerebri,
  15. inmunem modo sese anima expertemque nefandi
  16. auditus felix stolida conservet ab aure.
  17. quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se
  18. divinis meminit praecellere nobilitatum
  19. muneribus? multa ut taceam, vel sola benignum
  20. res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos
  21. excitat e tumulis homines regnique per aevum