Hamartigenia
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi:
- ‘nonne pater daemon, vos increpo, peccatores,
- concubitu carnis semen sitientis iniquum
- vos genuit?’ sanctum, lector, percense volumen:
- quod loquor, invenies Dominum dixisse profanis
- vera obiectantem mortalibus: ‘ex Patre nam vos
- esse meo genitos pietas,’ ait, ‘ipsa probaret
- ac pietatis opus.’ pro caeca libido! quid hoc est,
- quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis
- noverit, inque torum regis nuptura vocetur,
- et regis semper iuvenis senioque repulso
- divinum decus aeterno servantis in ore,
- malit adulterium fulvo et se munere vilem
- vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi,
- aspernata Dei fusam per virginis artus
- progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
- sentio quam contra moveat pellacia litem,
- quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet
- nosque lacessito vocet ad luctamina vero.
- si non vult Deus esse malum, cur non vetat? inquit.