Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem
  2. obvia terrenis oculis elementa, quibus se
  3. res occulta Dei dignata est prodere signis,
  4. hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim
  5. maiestas: fore qui rectorem lucis et orbis
  6. scinderet in partes geminatum segrege regno,
  7. idcirco specimen posuit spectabile nostris
  8. exemplumque oculis, ne quis duo numina credat
  9. imperitare, vagis mundi per inania formis. 1
  10. una per inmensam caeli caveam revolutos
  11. praebet flamma dies, texit sol unicus annum;
  12. triplex ille tamen nullo discrimine trina
  13. subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet,
  14. motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget.
  15. p.210
  16. sunt tria nempe simul, lux et calor et vegetamen,
  17. una eademque tamen rota sideris indiscretis
  18. fungitur his, uno servat tot munera ductu
  19. et tribus una subest mixtim substantia rebus.
  20. non conferre Deo velut aequiperabile quidquam
  21. ausim, nec Domino famulum conponere signum;