Hamartigenia
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- humani generis ni per suffragia gliscat.
- gignimus omne malum proprio de corpore nostrum,
- ut genuit David, alias pater optimus, unum
- crimen Abessalon; taetrum pater ille, sed unum,
- innocuas inter suboles genuit patricidam,
- ausus in auctorem generis qui stringere ferrum
- (a pietas!) signis contraria signa paternis
- egit et unius commisit sanguinis arma.
- nostra itidem diros urente propagine natos
- pectora parturiunt, versis qui protinus in nos
- morsibus insuescunt gignentum vivere poenis;
- depopulantur enim nimium fecunda parentum
- viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.
- progeniem verum ille suam, rex utpote summus
- atque Dei vates pariturae et virginis auctor,
- tristibus atque piis variaverat, ut Solomonis
- frater Abessalon sereret sua crimina iustis
- pigneribus dulcemque domum turbaret amaris.
- nos dignum Solomone nihil, nos degener inplet
- solus Abessalon lacerans pia viscera ferro.
p.244