Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. dum venas squalentis humi scrutatur inepta
  2. ambitio scalpens naturae occulta latentis,
  3. si quibus in foveis radiantes forte lapillos
  4. rimata inveniat, nec enim contenta decore
  5. ingenito externam mentitur femina formam
  6. ac, velut artificis Domini manus inperfectum
  7. os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus
  8. pingere sutilibus redimitae frontis in arce,
  9. colla vel ignitis sincera incingere sertis,
  10. auribus aut gravidis virides suspendere bacas,
  11. nectitur et nitidis concharum calculus albens
  12. crinibus aureolisque riget coma texta catenis,
  13. taedet sacrilegas matrum percurrere curas,
  14. muneribus dotata Dei quae plasmata fuco
  15. inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat
  16. quod fuerat, falso non agnoscenda colore,
  17. haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto
  18. mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
  19. p.224
  20. quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex,
  21. qui regit invalidam propria de carne resectam