Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. infirmare fidem, sacro quae tradita libro est.
  2. nil, ait, ‘absque Deo factum, sed cuncta per ipsum,
  3. cuncta, nec est alius quisquam nisi factus ab ipso.’
  4. sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum
  5. proditus et primo generis de fonte serenus,
  6. deterior mox sponte sua, dum decolor illum
  7. inficit invidia stimulisque instigat amaris.
  8. arsit enim scintilla odii de fomite zeli
  9. et dolor ingenium subitus conflavit iniquum,
  10. viderat argillam simulacrum et structile flatu
  11. p.218
  12. concaluisse Dei, dominum quoque conditioni 1
  13. inpositum, natura soli pelagique polique
  14. ut famulans homini locupletem fundere partum
  15. nosset et effusum terreno addicere regi.
  16. inflavit fermento animi stomachante tumorem
  17. bestia deque acidis vim traxit acerba medullis;
  18. bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi
  19. corporis enodem servabat recta iuventam,
  20. conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus,
  21. involvens nitidam spiris torquentibus alvum.