Hamartigenia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain,
  2. divisor blaspheme Dei? tibi conditor unus
  3. non liquet, et bifidae caligant nubila lucis?
  4. insincera acies duo per divortia semper
  5. spargitur, in geminis visum frustrata figuris.
  6. terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors
  7. dividuum regnare Deum super aethera credas.
  8. bina boni atque mali glomerat discrimina sordens
  9. hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
  10. non idcirco duos retinent caelestia reges
  11. quod duo sunt opera humanas agitantia curas.
  12. exterior terrenus homo est, qui talia cernens
  13. conicit esse duo variarum numina rerum.
  14. dum putat esse Deum qui prava effinxerit olim,
  15. et qui recta itidem condens induxerit, ambos
  16. autumat esse Deos natura dispare summos.
  17. quae tandem natura potest consistere duplex
  18. aut regnare diu, quam fons divisus ab arce
  19. p.206
  20. separat, alternaque apicum dicione recidit?
  21. aut unus Deus est, rerum cui summa potestas,