Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim,
  2. quae collata rudem fecit viviscere limum,
  3. utpote de liquido naturae semine primos
  4. accipiens habitus superoque expressa sereno,
  5. sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo,
  6. suavibus inlecebris nimium blandita refrixit
  7. deque volutabris pretiosum polluit ignem,
  8. dum transgressa Dei positum fas inproba calcat,
  9. haec prima est natura animae, sic condita simplex
  10. decidit in vitium per sordida foedera carnis,
  11. exim tincta malo peccamine principis Adae
  12. infecit genus omne hominum quod pullulat inde,
  13. et tenet ingenitas animarum infantia in ortu
  14. primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
  15. vitandus tamen error erit, ne traduce carnis
  16. transfundi in subolem credatur fons animarum
  17. p.188
  18. sanguinis exemplo, cui texta propagine vena est.
  19. non animas animae pariunt, sed lege latent!
  20. fundit opus natura suum, quo parvula anhelent
  21. vaseula vitalisque adsit scintilla coactis.