Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. quidquid homo est, istud tumulis, ast illud abysso.
  2. Occurrit dubitans hic dissertator et illud
  3. obicit, anne fides capit ut substantia flante
  4. inspirata Deo cruciatum sentiat, utque
  5. inferni petat ima poli barathroque coquatur?
  6. crede animam non esse Deum, sed crede creatis
  7. maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam,
  8. formata est namque ore Dei, quae non erat ante,
  9. sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus
  10. divinis, et plena Deo similisque creanti,
  11. non tamen ipsa Deus, quoniam generatio non est,
  12. sed factura Dei est; solus de corde Parentis
  13. Filius emicuit; verus, verus 1 Deus ille.
  14. conlatum est animae, subito ut, quae non erat, esset.
  15. ille coaeternus Patris est et semper in ipso,
  16. nec factus sed natus habet quodcumque paternum est,
  17. haec similis velut umbra Dei est. sic ipse locutus
  18. factor, utroque hominem meditans de Agmine iunctim
  19. aedificare sui similem; sed non habet umbra
  20. quod corpus solidum, cuius imitatio in umbra est,