Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- sed quid ego haec autem titubanti voce retexo,
- indignus qui sancta canam? procede sepulcro,
- Lazare, dic cuius vocem tellure sub ima
- audieris, quae vis pcnetraverit abdita leti,
- quod, cum te Christus penitus nigrante profundo
- inmersum vocat ut redeas, ceu proximus audis,
- nec remoratus ades? quae tam vicina Charybdis
- regna tenebrarum tenui distantia fine
- coniungit superis? ubi Taenara tristia vasto
- in praeceps deiecta chao, latebrosus et ille
- amnis inexpletis volvens incendia ripis?
- ante fores tumuli, quas saxa inmania duro
- obice damnarant scopulis substructa cavatis,
- stat Dominus nomenque ciet frigentis amici,
- nec mora, funereus revolutis rupibus horror
- evomit exequias gradiente cadavere vivas,
- solvite iam laetae redolentia vincla, sorores,
- solus odor sparsi spiramen aromatis efflat,
- nec de corporeo nidorem sordida tabo
- aura refert, oculos sanie stillante solutos
p.176