Apotheosis
Prudentius
Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).
- mortale est sed utrumque homini; nam cana senescunt
- ingenia et validos consumunt saecla lacertos.
- haec nos in Domini virtute et laude perenni
- non sequimur: sequimur nullo quod semine terrae
- germinat, inmundum quod non de labe virili
- sumit principium; tener illum seminat ignis,
- non caro nec sanguis patrius nec foeda voluptas,
- intactam thalami virtus divina puellam
- sincero adflatu per viscera casta maritat;
- inconperta ortus novitas iubet ut Deus esse
- credatur Christus sic conditus, innuba virgo
- nubit spiritui, vitium nec sentit amoris,
- pubertas signata manet; gravis intus et extra
- incolumis, florens de fertilitate pudica,
- iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater.
- quid renuis? quid inane caput, non credule, quassas?
- angelus hoc saneto fore nuntiat 1 ore: plaeetne
- credere et angelicis aurem reserare loquellis?
- ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri
- credidit atque ideo concepit credula Christum;
p.164