Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. Pilatus iubet ignorans ‘I, scriba, tripictis
  2. digere versiculis quae sit subfixa potestas,
  3. fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua
  4. agnoscat Iudaea legens et Graecia norit
  5. et venerata Deum percenseat aurea Roma.’
  6. quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit,
  7. quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu,
  8. quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat,
  9. organa disparibus calamis quod consona miscent,
  10. aemula pastorum quod reddunt vocibus antra,
  11. Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum
  12. muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur,
  13. o nomen praedulce mihi! lux et decus et spes
  14. p.150
  15. praesidiumque meum, requies o certa laborum,
  16. blandus in ore sapor, fragrans odor, inriguus fons,
  17. castus amor, pulchra species, sincera voluptas!
  18. si gens surda negat sibi tot praeconia de te,
  19. tam multas rerum voces elementaque tantae
  20. nuntia laetitiae stolidas intrare per aures,
  21. audiat insanum bacchantis energima monstri,