Apotheosis

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. inbuit adloquio seque ac sua summa retexit,
  2. nimirum meminit scriptor doctissimus illo
  3. orbis principio non solum nec sine Christo
  4. informasse Patrem facturae plasma novellae.
  5. fecit ait ‘condens hominem Deus, et dedit olli
  6. ora Dei.’ quidnam est aliud quam dicere ‘solus
  7. non erat, atque Deo Deus adsistebat agenti,’
  8. cum Dominus faceret Domini sub imagine plasma?
  9. Christus forma Patris, nos Christi forma et imago;
  10. condimur in faciem Domini bonitate paterna,
  11. venturo in nostram faciem post saecula Christo,
  12. possum multa sacris exempla excerpere libris,
  13. p.144
  14. ni refugis, quae te doceant non in Patre solo
  15. vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum
  16. esse Deum, velut illud ait genealogus idem:
  17. a Domino Dominus flammam pluit in Sodomitas.
  18. quis Dominus, de quo Domino, si solus ab arce
  19. siderea spectat Pater aut ardescit in iras?
  20. Filius armatam Domini Patris ignibus iram
  21. spargebat Dominus: sunt unum fulmen utraque.