Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. lex haec data est caducis
  2. deo iubente membris,
  3. p.50
  4. ut temperet laborem
  5. medicabilis voluptas,
  6. sed dum pererrat omnes
  7. quies amica venas
  8. pectusque feriatum
  9. placat rigante somno,
  10. liber vagat per auras
  11. rapido vigore sensus,
  12. variasque per figuras
  13. quae sunt operta cernit;
  14. quia mens soluta curis,
  15. cui est origo caelum
  16. purusque fons ab aethra,
  17. iners iacere nescit.
  18. imitata multiformes
  19. facies sibi ipsa fingit,
  20. per quas repente currens
  21. tenui fruatur actu.