Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. pendent mobilibus lumina funibus,
  2. quae suffixa micant per laquearia,
  3. et de languidulis fota natatibus
  4. lucem perspicuo flamma iacit vitro.
  5. credas stelligeram desuper aream
  6. ornatam geminis stare trionibus,
  7. et qua bosphoreum temo regit iugum
  8. passim purpureos spargier hesperos.
  9. o res digna, Deus, 2 quam tibi roscidae
  10. noctis principio grex tuus offerat,
  11. lucem, qua tribuis nil pretiosius,
  12. lucem, qua reliqua praemia cernimus.
  13. tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,
  14. intus tu speculum, tu speculum foris;
  15. lumen quod famulans offero, suscipe,
  16. tinctum pacifici chrismatis unguine,
  17. per Christum genitum, summe Pater, tuum
  18. in quo visibilis stat tibi gloria,
  19. p.48
  20. qui noster Dominus, qui tuus unicus
  21. spirat de patrio corde Paraclitum.