Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. ceu spurcum refugit celer sacellum.
  2. taetrum flagrat enim vapore crasso
  3. horror conscius aestuante culpa,
  4. offensumque bonum niger repellit.
  5. nec solus pudor innocensve votum
  6. templum constituunt perenne Christo
  7. in cordis medii sinu ac recessu,
  8. sed ne crapula ferveat cavendum est,
  9. quae sedem fidei cibis refertam
  10. usque ad congeriem coartet intus.
  11. p.34
  12. parcis victibus expedita corda
  13. infusum melius Deum receptant;
  14. hic pastus .animae est saporque verus.
  15. sed nos tu gemino fovens paratu
  16. artus atque animas utroque pastu
  17. confirmas, Pater, ac vigore conples.
  18. sic olim tua praecluens potestas
  19. inter raucisonos situm leones
  20. inlapsis dapibus virum refovit.
  21. illum fusile numen execrantem