Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. nutabat inguen saucium,
  2. quae corporis pars vilior
  3. longeque sub cordis loco
  4. diram fovet libidinem.
  5. hae nos docent imagines
  6. hominem tenebris obsitum,
  7. si forte non cedat Deo,
  8. vires rebelles perdere.
  9. p.18
  10. erit tamen beatior,
  11. intemperans membrum cui
  12. luctando claudum et tabidum
  13. dies oborta invenerit.
  14. tandem facessat caecitas,
  15. quae nosmet in praeceps
  16. diu lapsos sinistris gressibus
  17. errore traxit devio.
  18. haec lux serenum conferat
  19. purosque nos praestet sibi;
  20. nihil loquamur subdolum,
  21. volvamus obscurum nihil.