Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. quae prompta caelum condidit,
  2. caelum diemque et cetera;
  3. virtute verbi effecta sunt
  4. haec cuncta, nam verbum Deus.
  5. sed ordinatis saeculis,
  6. rerumque digesto statu,
  7. fundator ipse et artifex
  8. permansit in Patris sinu,
  9. donec rotata annalium
  10. transvolverentur milia,
  11. atque ipse peccantem diu
  12. dignatus orbem viseret.
  13. nam caeca vis mortalium
  14. venerans inanes nenias,
  15. vel aera vel saxa algida
  16. vel ligna credebat Deum.
  17. haec dum sequuntur,
  18. perfidi praedonis in ius venerant,
  19. et mancipatam fumido
  20. vitam barathro inmerserant.