Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. quae pigra cadavera pridem
  2. tumulis putrefacta iacebant,
  3. volucres rapientur in auras,
  4. animas comitata priores.
  5. hinc maxima cura sepulcris
  6. inpenditur, hinc resolutos
  7. honor ultimus accipit artus
  8. p.88
  9. et funeris ambitus ornat,
  10. candore nitentia claro
  11. praetendere lintea mos est,
  12. aspersaque myrrha Sabaeo
  13. corpus medicamine servat.
  14. quidnam sibi saxa cavata,
  15. quid pulchra volunt monumenta,
  16. nisi quod res creditur illis
  17. non mortua, sed data somno?
  18. hoc provida Christicolarum
  19. pietas studet, utpote credens
  20. fore protinus omnia viva
  21. quae nunc gelidus sopor urget.