Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. ut, dum generosa caducis,
  2. ceu carcere clausa, ligantur,
  3. pars illa potentior extet,
  4. quae germen ab aethere traxit.
  5. si ferrea forte voluntas
  6. luteum sapit et grave captat,
  7. animus quoque pondere victus
  8. sequitur sua membra deorsum.
  9. at si generis memor ignis
  10. contagia pigra recuset,
  11. vehit hospita viscera secum,
  12. pariterque reportat ad astra.
  13. nam quod requiescere corpus
  14. vacuum sine mente videmus,
  15. spatium breve restat, ut alti
  16. repetat collegia sensus.
  17. venient cito saecula, cum iam
  18. socius calor ossa revisat
  19. animataque sanguine vivo
  20. habitacula pristina gestet.