Cathemerina

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. Iesum ciamus vocibus
  2. flentes, precantes, sobrii;
  3. intenta supplicatio
  4. dormire cor mundum vetat.
  5. sat convolutis artubus
  6. sensum profunda oblivio
  7. pressit, gravavit, obruit
  8. vanis vagantem somniis.
  9. sunt nempe falsa et frivola
  10. quae mundiali gloria,
  11. ceu dormientes, egimus:
  12. vigilemus, hic est veritas.
  13. p.12
  14. aurum, voluptas, gaudium,
  15. opes, honores, prospera,
  16. quaecumque nos inflant mala,
  17. fit mane, nil sunt omnia.
  18. tu, Christe, somnum dissice,
  19. tu rumpe noctis vincula,
  20. tu solve peccatum vetus,
  21. novumque lumen ingere.