Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente.
  2. ille manet quod semper erat, quod non erat esse
  3. incipiens: nos quod fuimus iam non sumus, aucti
  4. nascendo in melius: mihi contulit et sibi mansit,
  5. nec Deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris
  6. dum tribuit nosmet dona ad caelestia vexit,
  7. dona haec sunt, quod victa iaces, lutulenta Libido,
  8. nec mea post Mariam potis es perfringere iura.
  9. tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti,
  10. corpora conmaculans animas in Tartara mergis.
  11. abde caput tristi, iam frigida pestis, abysso;
  12. occide, prostibulum; manes pete, claudere Averno,
  13. inque tenebrosum noctis detrudere fundum,
  14. te volvant subter vada flammea, te vada nigra
  15. sulpureusque rotet per stagna sonantia vertex,
  16. nec iam Christicolas, furiarum maxima, temptes,
  17. p.286
  18. ut purgata suo serventur corpora regi.’
  19. dixerat haec et laeta Libidinis interfectae
  20. morte Pudicitia gladium Iordanis in undis
  21. abluit infectum, sanies cui rore rubenti