Psychomachia

Prudentius

Prudentius, Volume 1. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1949 (printing).

  1. Christe, graves hominum semper miserate labores,
  2. qui patria virtute cluis propriaque, Sed una,
  3. (unum namque Deum colimus de nomine utroque,
  4. non tamen et solum, quia tu Deus ex Patre, Christe,)
  5. dissere, rex noster, quo milite pellere culpas
  6. mens armata queat nostri de pectoris antro,
  7. exoritur quotiens turbatis sensibus intus
  8. seditio atque animam morborum rixa fatigat,
  9. quod tunc praesidium pro libertate tuenda
  10. quaeve acies furiis inter praecordia mixtis
  11. obsistat meliore manu. nec enim, bone ductor,
  12. p.280
  13. magnarum virtutum inopes nervisque carentes
  14. Christicolas vitiis populantibus exposuisti,
  15. ipse salutiferas obsesso in corpore turmas
  16. depugnare iubes, ipse excellentibus armas
  17. artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis
  18. oppugnanda potens tibi dimicet et tibi vincat,
  19. vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas
  20. Virtutum facies et conluctantia contra
  21. viribus infestis liceat portenta notare.