Liber Peristephanon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- exerce imperium: ius est tibi plectere culpam,
- si quis tuorum te notavit segnius.'
- talia ludebant pueri per membra magistri,
- nec longa fessum poena solvebat virum,
- tandem luctantis miseratus ab aethere Christus
- iubet resolvi pectoris ligamina,
- difficilesque moras animae ac retinacula vitae
- relaxat, artas et latebras expedit,
- sanguis ab interno venarum fonte patentes
- vias secutus deserit praecordia,
- totque foraminibus penetrati corporis exit .
- fibrarum anhelans ille vitalis calor,
- haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes,
- miraris, ista est Cassiani gloria,
- suggere si quod habes iustum vel amabile votum,
- spes si qua tibi est, si quid intus aestuas.
- audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes,
- ratasque reddit quas videt probabiles.’
- pareo, conplector tumulum, lacrimas quoque fundo,
- altar tepescit ore, saxum pectore.
p.228