Liber Peristephanon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- tormenta, carcer, ungulae
- stridensque flammis lammina,
- atque ipsa poenarum ultima
- mors Christianis ludus est.
- o vestra inanis vanitas
- scitumque brutum Caesaris!
- condigna vestris sensibus
- coli iubetis numina
- excisa fabrili manu,
- cavis recocta et follibus,
- quae voce, quae gressu carent
- inmota, caeca, elinguia.
- his sumptuosa splendido
- delubra crescunt marmore,
- his colla mugientium
- percussa taurorum cadunt.
- at sunt 1 et illic spiritus,
- sunt, sed magistri criminum
- vestrae et salutis aucupes,
- vagi, inpotentes, sordidi,
p.174