Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. at tu per undas emices
  2. rorante praepes palmula,
  3. donec relictum longior
  4. abscondat aspectus solum.’
  5. haec iussa quidam militum,
  6. (Eumorphio nomen fuit)
  7. violentus, audax, barbarus,
  8. furore fervens adripit.
  9. funale textum conserit,
  10. suto quod inplet corpore,
  11. emensus et multum freti
  12. inter procellas excutit.
  13. o praepotens virtus Dei,
  14. virtus creatrix omnium,
  15. quae turgidum quondam mare
  16. gradiente Christo straverat,
  17. ut terga calcans aequoris
  18. siccis mearet passibus,
  19. plantas nec undis tingueret
  20. vasti viator gurgitis!