Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. quae sit potestas credita
  2. et muneris quantum datum,
  3. probant Quintum gaudia,
  4. quibus rogatus adnuis.
  5. p.142
  6. quod quisque supplex postulat,
  7. fert inpetratum prospere;
  8. poscunt, iocantur,1 indicant,
  9. et tristis haud ullus redit,
  10. ceu praesto semper adsies
  11. tuosque alumnos urbicos
  12. lactante conplexus sinu
  13. paterno amore nutrias.
  14. hos inter, o Christi decus,
  15. audi poetam rusticum
  16. cordis fatentem crimina
  17. et facta prodentem sua.
  18. indignus, agnosco et scio,
  19. quem Christus ipse exaudiat,
  20. sed per patronos martyras
  21. potest medellam consequi.