Liber Peristephanon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris,
- fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare,
- saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra,
- quo geniale tori ius solveret aestuante nupta,
- luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus,
- discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem,
- inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti,
- iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
- exuitur tenui vultus cute, transit in severam,
- deflua caesaries conpescitur ad breves capillos,
- ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,
- vivere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum,
- his igitur meritis dignissimus usque episcopale
- provehitur solium doctor, capit et sedile summum.
- Valerianus opum princeps erat atque Gallienus;
- constituere simul poenam capitis Deum fatenti.
- milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari,
- contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,
- ne quis ab egregiae virtutis honore discreparet,
- neu fidei pretium quis sumere degener timeret.
p.330