Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus
  2. supplicia, auderet qui vitiare animam,
  3. inde furens quaesitor ait: ‘iam, tortor, ab unco
  4. desine; si vana est quaestio, morte agito,
  5. huic abscide caput, crux istum tollat in auras
  6. viventesque oculos offerat alitibus,
  7. hos rape praecipites et vinctos conice in ignem,
  8. sit pyra quae multos devoret una reos.
  9. en tibi quos properes rimosae inponere cumbae,
  10. pellere et in medii stagna profunda freti.
  11. quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor
  12. vexerit et tumidis caesa labarit aquis,
  13. p.310
  14. dissociata putrem laxent tabulata carinam
  15. conceptumque bibant undique naufragium,
  16. squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum
  17. belua consumptis cruda cadaveribus.’
  18. haec persultanti celsum subito ante tribunal
  19. offertur senior nexibus inplicitus.
  20. stipati circum iuvenes clamore ferebant
  21. ipsum Christicolis esse caput populis: