Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis,
  2. quae iaciant claros antra super radios,
  3. quamlibet ancipites texant hinc inde recessus
  4. arta sub umbrosis atria porticibus,
  5. at tamen excisi subter cava viscera montis
  6. crebra terebrato fornice lux penetrat,
  7. sic datur absentis per subterranea solis
  8. cernere fulgorem luminibusque frui.
  9. talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
  10. propter ubi adposita est ara dicata Deo.
  11. illa sacramenti donatrix mensa eademque
  12. custos fida sui martyris adposita
  13. servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro,
  14. pascit item sanctis Tibricolas dapibus,
  15. mira loci pietas et prompta precantibus ara
  16. spes hominum placida prosperitate iuvat,
  17. hic corruptelis animique et corporis aeger
  18. oravi quotiens stratus, opem merui,
  19. quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos,
  20. conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,