Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. ‘o non virile robur, o molles manus!
  2. unam labantis dissipare tam diu
  3. vos non potesse fabricam corpusculi!
  4. vix iam cohaeret, nec tamen penitus cadit,
  5. vincens lacertos dexterarum inertium.
  6. citius cadaver dentibus carpunt canes,
  7. longeque morsus vulturum efficacior
  8. ad devorandas carnis offas mortuae,
  9. languetis inbelli fame ac fatiscitis,
  10. gula est ferina, sed socors edacitas.’
  11. exarsit istis turbida ira iudicis
  12. seque in supremam concitat sententiam:
  13. ‘si te morarum paenitet, finem citum
  14. subeas licebit: ignibus vorabere
  15. damnatus et favilla iam tenuis fies.’
  16. abiens at ille, cum foro abriperent virum
  17. truces ministri, pone respectans ait:
  18. ‘appello ab ista, perfide, ad Christum meum
  19. crudelitate, non metu mortis tremens,
  20. sed ut probetur esse nil quod iudicas.’