Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. quis hunc rigorem pectori iniecit stupor?
  2. mens obstinata est, corpus omne obcalluit,
  3. tantus novelli dogmatis regnat furor:
  4. hic nempe vester Christus haud olim fuit,
  5. quem tu fateris ipse suffixum cruci.’
  6. haec illa crux est omnium nostrum salus,
  7. Romanus inquit: ‘hominis haec redemptio est.
  8. scio incapacem te sacramenti, inpie,
  9. non posse caecis sensibus mysterium
  10. haurire nostrum: nil diurnum nox capit.
  11. tamen in tenebris proferam claram facem,
  12. sanus videbit, lippus oculos obteget.
  13. ' removete lumen,' dicet insanabilis;
  14. ' iniuriosa est nil videnti claritas.'
  15. audi, profane, quod gravatus oderis.
  16. regem perennem rex perennis protulit
  17. in se manentem nec minorem tempore,
  18. quia tempus illum non tenet; nam fons retro
  19. exordiorum est et dierum et temporum,
  20. ex Patre Christus: hoc Pater, quod Filius.