Liber Peristephanon
Prudentius
Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).
- o fas priorum! moris o prisci status!
- inventa regum pro salute publica
- Pompiliorum nostra carpunt saecula,
- quis hos sophistas error invexit novus,
- qui non colendos esse divos disputent?
- nunc dogma nobis Christianum nascitur
- post evolutos mille demum consules
- ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.
- quidquid novellum surgit, olim non fuit.
- vis summa rerum nosse? Pyrrham consule.
- ubi iste vester tunc erat summus Deus,
- divum favore cum puer Mavortius
- fundaret arcem septicollem Romulus?
- quod Roma pollet auspicato condita,
- Iovi Statori debet et dis ceteris.
- hoc sanctum ab aevo est, hoc ab atavis traditum:
- placanda nobis pro triumphis principis
- delubra, faustus ut secundet gloriam
- procinctus, utque subiugatis hostibus
- ductor quietum frenet orbem legibus.
p.258