Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. vis una Patris, vis et una est Filii
  2. unusque, ab uno lumine splendor satus
  3. p.252
  4. pleno refulsit claritatis numine.
  5. natura simplex pollet unius Dei,
  6. et quidquid usquam est una virtus condidit,
  7. caelum solumque, vim marini gurgitis,
  8. globos dierum noctiumque praesides,
  9. ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila,
  10. septemtriones, Hesperos, aestus, nives,
  11. fontes, pruinas et metalla et flumina,
  12. praerupta, plana, montium convallia,
  13. feras, volucres, reptiles, natatiles,
  14. iumenta, pecua, subiugales, beluas,
  15. flores, frutecta, germina, herbas, arbores,
  16. quae sunt odori, quaeque vernant esui.
  17. haec non labore et arte molitus Deus
  18. sed iussione, quam potestas protulit,
  19. mandavit esse; facta sunt quae non erant,
  20. Verbo creavit omniformem machinam;
  21. virtus paterna semper in verbo fuit.