Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. haec ipsa vestra dignitatum culmina
  2. quid esse censes? nonne cursim transeunt
  3. fasces, secures, sella, praetextae togae,
  4. lictor, tribunal, et trecenta insignia
  5. quibus tumetis, moxque detumescitis?
  6. cum consulatum initis, ut vernae solent,
  7. (pudet fateri) farre pullos pascitis;
  8. aquila ex eburna sumit adrogantiam
  9. gestator eius ac superbit beluae
  10. inflatus osse, cui figura est alitis.
  11. iam si sub aris ad sigillorum pedes
  12. iaceatis infra sectilem quercum siti
  13. quid esse vobis aestimem proiectius?
  14. nudare plantas ante carpentum scio
  15. proceres togatos matris Idaeae sacris.
  16. lapis nigellus evehendus essedo
  17. p.240
  18. muliebris oris clausus argento sedet,
  19. quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis
  20. pedes remotis atterentes calceis,
  21. Almonis usque pervcnitis rivulum.