Liber Peristephanon

Prudentius

Prudentius, Volume 2. Thomson, H. J, editor. London; Cambridge, Mass.: William Heinemann Ltd., Harvard University Press, 1953 (printing).

  1. Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula,
  2. aureis quae Christus illic adnotavit litteris,
  3. sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.
  4. pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate,
  5. hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo,
  6. qui beatorum pudicus esset hospes corporum.
  7. hic calentes hausit undas caede tinctus duplici,
  8. inlitas cruore sancto nunc harenas incolae
  9. confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.
  10. exteri nec non et orbis huc colonus advenit,
  11. fama nam terras in omnes percucurrit proditrix
  12. hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.
  13. nemo puras hic rogando frustra congessit preces;
  14. laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus
  15. omne quod iustum poposcit inpetratum sentiens.
  16. tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,
  17. non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit,
  18. p.100
  19. audiunt statimque ad aurem regis aeterni ferunt.
  20. inde larga fonte ab ipso dona terris influunt,
  21. supplicum causas petitis quae medellis inrigant.