Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Verba tui famuli, rex summe, attende serenus
  2. respice et affectum cum pietate meum.
  3. sum miser, ut mereor, quantum uix ullus in orbe est;
  4. semper inest luctus tristis et hora mihi.
  5. septimus annus adest, ex quo noua causa dolores
  6. multiplices generat et mea corda quatit.
  7. captiuus extris extunc germanus in oris
  8. est meus, afflicto pectore nudus egens.
  9. illius in patria coniunx miseranda per omnes
  10. mendicat plateas ore tremente cibos.
  11. quattuor hac turpi natos sustentat ab arte,
  12. [*]( 217 xpèx cecorum T 233 tresque quoque T IIII. T. — De domesticis suis calamitatibus inscr. Mai 9 coniux Mai a 10 plates T tremento T)
    357
  13. quos uix pannuciis, quis ualet, illa tegit.
  14. est mihi quae primis Christo sacrata sub annis
  15. excubat egregia simplicitate soror.
  16. haec sub sorte pari luctum sine fine retentans
  17. priuata est oculis iam prope flendo suis.
  18. quantulacumque fuit direpta est nostra supellex,
  19. nec est heu miseris qui ferat ullus opem.
  20. coniunx est fratris rebus exclusa paternis,
  21. iamque sumus semis rusticitate pares.