Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quaeue metus cursu seruat uirtusue tuetur,
  2. antra tegunt, uoluunt flumina, penna leuat,
  3. unum discretis referunt tibi uocibus hymnum
  4. et quod non possunt explicuisse uolunt.
  5. ipsa etiam te bruta tremunt, tibi muta loquuntur;
  6. quoue modo id faciant, nescia mens hominis.
  7. quae scimus, (scimus) occultis omnia causis,
  8. nec rationis egens quod facis esse potest.
  9. me solum e cunctis male conscia pectora terrent,
  10. indigno laudes ne loquar ore tuas,
  11. ne peccata premant, grauior ne sarcina plumbo
  12. imis captiuum detineat tenebris.
  13. sed mihi dum uariis curarum ambagibus erro,
  14. occurrit trepido quod sequeremur iter.
  15. si defendo, reus; fateor si crimina, saluus;
  16. spero tuam potius quam merear ueniam.
  17. quicquid commisi scelerum sine teste, probasti;
  18. nam facienda uidens, facta uidere potes.
  19. si caelum tibi, sancte, thronus, si terra tuorum
  20. scamnellum merito creditur esse pedum;