Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. plenus de pleno, iusti de fomite iustus,
  2. de uero uerus deque deo deus est.
  3. edita coniugio poterit natura uideri
  4. tertia, cum medium composuere duae.
  5. naturae dominus, rerum sator, omnia per quem,
  6. non aliud potius quam quod eras generas.
  7. hunc post pro nobis sumpturum pondera carnis,
  8. cuius principium saecula nescierant,
  9. infusum reddens dominum sine coniuge mater
  10. intacto praegnans uirgo parit gremio.
  11. editur in terra, cognoscunt omnia lucem;
  12. (nec tamen hanc mundus nec tenebrae capiunt.)
  13. uerus homo est uerusque deus, non inter utrumque;
  14. hoc natura negat, hoc probat officium.
  15. [*]( 184] (Prou. 8, 80). 212] (Ioh. 1, 9). )[*]( 187 cedere causam (sc. mortis) scripsi, credere causam T 188 nec — nec scripsi, ne — ne T, heic — nec coni. Mai 189 dimittere T 194 leti T 200 800 sancto sanctus T 202 uero uirus T 203 nature T 204 mediam uel duo coni. Mai due T 209 reddes T 211 in T, e Mai 212 ucrsum a T spat. uac. omissum ex Ioh. 1 suppleuit Mai amicus )[*]( 23* )
    356
  16. Christus, securi tandem noua gaudia mundi
  17. innumeris dudum scripta uoluminibus,
  18. Christus, caecorum lumen, purgatio leprae,
  19. auditus surdis, sollicitis requies,
  20. claudorum gressus, mutorum lingua, redemptor
  21. orbis et addicti uera salus populi,