Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Sancte deus, lucis lumen, concordia rerum,
  2. aeterni uerbo conditor imperii,
  3. expers principii nec fini obnoxius, ex quo
  4. totum quod nunc est, quod fuit et quod erit;
  5. corporis ignote oculis, uix cognite menti,
  6. nec linguis facilis nec capiende animis,
  7. indulgens, sanctus, iustus, patiens, miserator,
  8. plenus, perfectus, maximus, omnipotens,
  9. solus nec solus terque unus et in tribus unus,
  10. hoc semper maior, quo fide es uberior!
  11. uiderit an ueniam speret, si dicere laudes
  12. hinc tibi quis dubitat, quod minor esse timet.
  13. ignosci certe merito fas nouerit ille
  14. atque reus stolidae simplicitatis erit.
  15. innumeras qui res temptet numerare paretque,
  16. nirtutes possit pernumerare tuas.
  17. et quod sentimus plus est quam lingua loquatur
  18. et quod sentimus, cum loquimur, minus est.
  19. omnia quae dudum uariis elementa figuris
  20. credimus audimus tangimus aspicimus,