Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. non haec ergo sumus nequicquam in saecula nati,
  2. quae pereunt nobis et quibus occidimus,
  3. sed uitam aeternam uita ut mereamur in ista
  4. et subeat requies longa labore breui.
  5. et tamen iste labor sit forte rebellibus asper,
  6. ac rigidas leges effera corda putent;
  7. non autem haec grauis est mansueto sarcina dorso
  8. nec laedit blandum mitia colla iugum.
  9. tota mente deus, tota ui cordis amari
  10. praecipitur: uigeat cura secunda hominis.
  11. quod sibi quis nolit fieri, non inferat ulli,
  12. uindictam laesus nesciat exigere.
  13. contentus modicis uitet sublimis haberi,
  14. sperni non timeat, spernere non soleat.
  15. parcus, uera loquens, et mente et corpore castus,
  16. insontem uitam pacis amator agat.
  17. de proprio cunctis quos cernit egere benignus
  18. non sua non cupiat, quae sua sunt tribuat.
  19. [*]( 49] (Matth. 22, 87). )[*]( O 31 si s. 1. a fic cluso T temporv.e secla T 32 aut Prosp., ut r, e eras. a 33 deoet (~ m. 2) a 34 su 8(8 m. 2) a 36 exaustis at 39 set a 40 exiguam T uita a1 temporis] corporis r 41 non hec ergo sumus qold a, nou nos ergo sumus (\'\'\'\'\' m. 2) r, non ergo sumus hic Prosp. 43 set a uita a1 ut uita T 45 sit fit (fit in ras.) a 47 autem ar, tamen haec tlia Proap. sarsiua z 48 nee] naeque T 49 cor (1111 m. 2) a 50 secund▓ I t (i in ras.) a 52 uiudactam T 53 uite a 54 soleat ax (sed ole in ras. a), libeat Prosp. 55 pr. et a s. I. m. 2 57 de proprio ax, det proprium Prosp. benignis T )
    346
  20. quid, rogo, mandatis durum censetur in istis?
  21. aut quid erit quod non possit obire fides?