Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. dum rudis ex utero cordis per pectora capta
  2. reptat adhuc teneris uitiorum infantia membris.
  3. quae nisi praecaueas, aucta uirtute necabit
  4. concordem uitiis animam terrena propago.
  5. ne parcas igitur talem mactare cateruam.
  6. non tibi crimen erit nocituram perdere gentem
  7. ultricemque malo perfundere sanguine petram;
  8. gaudet enim iustus, si concidat inpia proles;
  9. nam magis atque magis pius ista caede piatur,
  10. si perimat peccata suis dominantia membris
  11. et fracta in Christo uitiorum plebe triumphet.