Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. non indigebit quaestione detegi,
  2. quoniam inminentem praeferent mortis notam
  3. signum salutis non gerentes frontibus.
  4. peccator autem, non et inpius tamen,
  5. quae magna turba est, non resurget gloriae,
  6. uerum resurget deputanda examini.
  7. nec enim sedere cum piis iudex potest
  8. causas suorum redditurus actuum
  9. uarieque gestis aut probandus aut reus.
  10. sine lege passim legis ignari cadent,
  11. in lege lapsus lege iudicabitur.
  12. opus per omne curret ignis arbiter;
  13. quod non cremarit flamma sed probauerit,
  14. illud perrenni praemio pensabitur.
  15. qui concremanda gesserit, damnum feret,
  16. sed ipse saluus euolabit ignibus;
  17. tamen subusti corporis signis miser
  18. [*]( 8 w. 8-51 om. n 10 fructum Bosw., fluctu 0, fructu b redde 0 13 prosequitur 0 15 sio in ira 0 20 namque scripsi, nam Ov, nam saum BollW. euidens scripsi, uidens Ov 21 questioni 0 22 eminentem Schot. in mg. 29 uarieque Col., uariaeque Ov 33 cremarit v, oremauit 0 )[*]( 2* )
    20
  19. uitam tenebit, non tenebit gloriam.
  20. quia carne uictus, mente non uersus tamen,
  21. etsi negarit debitam legi fidem,