Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. proponisque malis poenas et praemia iustis.
  2. haec quoque quis spreuit, redeat quandoque libebit;
  3. [*]( 254 doceret N1 256 eiigit N1 259 prodisses N tibi Lugd., om. N 260 seruant N 264 sibi N1 265 delere pio ex dele rapio N m. 2 268 famulari N iohannis N1 269 descendi Nl 272 cre- «M dentum Lttgd., credentia N lymfis Nl 275 prestat quae non enoua N (corr. m. 2) 277 quod N1 279 da Roaw. gentis N1 281 pro- 0 prnisque N\', )
    17
  4. in promptu uenia est, sanctum patet ecce lauacrum,
  5. quod renouet uitam ueteresque oblitteret actus
  6. quodque nouos homines faciat. quid quaerimus ultra?
  7. et tamen ulterior uenia est, uiolauerit ullus
  8. hoc quoque polluto prolapsus corpore donum.
  9. quamquam iam nimius longe processerit error,
  10. desinat et redeat. cum se damnauerit ipse,
  11. absolui meruit; si paenitet, inrita culpa est.
  12. o uere, quod ais, pondus leue quodque cohaeret
  13. suaue iugum, totiens homini cum ignoscitur uni;
  14. et tamen erramus, finis nec criminis ullus
  15. humano generi. sed crescit laus tua; nam quo
  16. maior culpa rei, parcentis gloria maior.
  17. grates ergo tibi referat mens omnis et omnis
  18. lingua canat, quantumque potest humana propago,
  19. si placuisse nequit, fieri uel grata laboret.
  20. panditur inmensum, si demus uela, profundum
  21. in laudes, pater alme, tuas; sed conscia tanti