Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. perge igitur sanctas puri Iordanis ad undas.
  2. hic quicumque hominum uitae commissa prioris
  3. paenitet et tandem sensu meliora uolutat,
  4. ablue confessum; quisquis tibi mente fideli
  5. crediderit delere pio conmissa lauacro,
  6. ille renatus erit, talis modo uita sequatur
  7. quae probet ablutos uitam damnasse priorem.
  8. paruit auditis famulanti mente Iohannes
  9. protinus et ripas iussi descendit ad amnis.
  10. praedicat hic praecepta dei sermone uerendo
  11. infunditque nouam credentum in corda salutem.
  12. diluit infusis credentum crimina limphis
  13. absoluitque metus hominum poenasque remittit
  14. atque ignem restinguit aquis, obliuia suadet
  15. errorum praestatque nonae noua corpora uitae.
  16. o pater, o hominum rerumque aeterne creator,
  17. quot gradibus parcit pietas tua! qui pater umquam
  18. sustinet erranti totiens ignoscere nato?
  19. das genti sensum, quo uel bona uel mala noscant.
  20. non satis, innectis seruandae uincula legis