Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Omnipotens, solo mentis mihi cognite cultu,
  2. . ignorate malis et nulli ignote piorum,
  3. principio extremoque carens, antiquior aeuo
  4. quod fuit aut ueniet, cuius formamque modumque
  5. nec mens conplecti poterit nec lingua profari,
  6. cernere quem solus coramque audire iubentem
  7. fas habet et patriam propter considere dextram
  8. ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis,
  9. ipse dei uerbum, uerbum deus, anticipator
  10. mundi quem facturus erat, generatus in illo
  11. tempore quo tempus nondum fuit, editus ante
  12. quam iubar et rutilus caelum inlustraret Eous,
  13. quo sine nil actum, per quem facta omnia, cuius
  14. in caelo solium, cui subdita terra sedenti.
  15. et mare et obscurae chaos insuperabile noctis,
  16. inrequies, cuncta ipse monens, uegetator inertum,
  17. non genito genitore deus, qui fraude superbi
  18. offensus populi gentes in regna uocauit,
  19. stirpis adoptiuae meliore propage colendus,
  20. cernere quem licuit proauis, quo numine uiso