Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Ergo dies primos ubi crastina fulsit in ortus,
  2. mane nouo sacris (aderat nam forte) sacerdos
  3. fungitur, utque pio gessit solemnia cultu,
  4. suspiciens caelum ille manus dispandit et in se
  5. bracchia constringens quasi quaedam munera caelo
  6. [*]( 59 connubii edd. 62 nanque N 64 laeti N rementes N (corr. m. 3) 65 iaoentis lWandu, lacentis N, lacertis N* 70 nubilia N 72 secrata-sedisque beatus N (corr. m. 3) 78 spectabat Brandes, expectabat N, expectat N* 74 a*stris (r eras.) N 75 hoc] unum add. N m. 3 quo N (corr. m. 3) remeare timeret scripsi, remearet (earet in ras.) N, remeare maneret coni. Brandes 76 demissa excessu ecripsi, ex cursu demissa N, ex cursu medio edd.; demissa ex cursu transp. Brandes 81 primus N (corr. m. 3) )
    342
  7. missa auido premit amplexu, meane omnia sunt haec?
  8. percontans. cuncti dictis stupuere rogantque,
  9. quidnam conspiciat clausum mortalibus. ille
  10. πάντα καλῶς inquit, patriarcham saepius Isac
  11. commemorans, graece θεῖον, γλυκὺ θεῖον ὁρᾶσθαι
  12. horrescens ueneransque refert, utque angelus illum
  13. sustulerit per inane uehens, ut milia multa
  14. uiderit angelicis mixta agninisque cateruis
  15. regnantemque deum super omnia cum patre Christum,
  16. narrat et aeternam portis gemmantibus urbem,
  17. narrat (et) aetherii caeleste nemus paradisi.
  18. inter et haec dextram secreta in pectora misit
  19. coniugis, hoc dicens: unum sumus ambo et idem, quae
  20. ingeminans, sancto placidam sic ordine complens
  21. finem, euangelico uitam in sermone refudit.